igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et
quinquaginta viros qui praecederent eum
et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et
omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium
vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui
respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum servus tuus
respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni
et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege
dicebatque Absalom
quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant
omnes qui habent negotium et iuste iudicem
sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum
extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum
faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut
audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel
post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et
reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron
vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae
dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino
dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron
misit autem Absalom exploratores in universas tribus
Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite
regnavit Absalom in Hebron
porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati
euntes simplici corde et causam penitus ignorantes
accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium
David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est
coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom
venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus
Israhel sequitur Absalom
et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem
surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom
festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super
nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii
dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque
praeceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui
egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis
et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam
domum
egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit
procul a domo
et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones
Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti
eum fuerant de Geth praecedebant regem
dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum
revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de
loco tuo
heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem
vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos
ostendisti gratiam et fidem
et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit
dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex
sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus
et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai
Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo
omnesque flebant voce magna et universus populus
transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et
cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum
venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes
arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit
Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat
de civitate
et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si
invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi
eam et tabernaculum suum
si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum
est coram se
et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in
civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius
Abiathar duo filii vestri sint vobiscum
ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat
sermo a vobis indicans mihi
reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei
Hierusalem et manserunt ibi
porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens
operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus
qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans
nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in
coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso
consilium Ahitofel Domine
cumque ascenderet David summitatem montis in quo
adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa
veste et terra pleno capite
et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri
si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus
tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus
dissipabis consilium Ahitofel
habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne
verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et
Abiathar sacerdotibus
sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et
Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod
audieritis
veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom
quoque ingressus est Hierusalem